monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XXVI <<<     >>> XXVIII

Caput XXVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Vir gravis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat in auribus civitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto devotius, quanto turpius celebrari solent.
2 Dicit alio loco iam consul in extremis periculis civitatis, et ludos per decem dies factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad inimicitias provocare quam tanta deformitate lenire.
3 Neque enim gravius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, cum vitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut averteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo dii conciliabantur, quo virtus debellaretur in mentibus, qui non opponerentur defensores oppugnatoribus moenium, nisi prius fierent expugnatores morum bonorum.
4 Hanc talium numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpudentissimam nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda Romanae virtutis indoles honore privavit tribu movit, agnovit turpes fecit infames, hanc, inquam, pudendam veraeque religioni aversandam et detestandam talium numinum placationem, fabulas in deos inlecebrosas atque criminosas, haec ignominiosa deorum vel scelerate turpiterque facta vel sceleratius turpiusque conficta oculis et auribus publicis civitas tota discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, non illud nescio quid velut bonum et honestum, quod tam paucis et tam occulte dicebatur (si tamen dicebatur), ut magis ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur.